PASCHALIS Agnus

PASCHALIS Agnus
PASCHALIS Agnus
nomine Pascha (quod proprie transitum Angeli occisoris notat) veit Exod. c. 12. v. 11. Comedetis tam cum festinatione, Pascha est Iehovae. Et vers. 21. Accipite vobis parvam pecudem perfamilias vestras, dein iugulate ipsum Pascha. 2. Chron. c. 35. v. 11. Iugulantibus autem illis Pascha, Sacerdotes spargebant sanguinem etc. v. 13. Tum coquebant Pascha igne pro ritu. Lucae c. 22. v. 7. Venit dies Azymorum, quô oportebat mactari Pascha, etc. Describitur Exod. c. 12. ubi et ritus, quibus ille in Festo Paschali mactandus erat. Ad sacrum enim istud adhibendus erat agnus aut haedus maschulus, annô non maior, v. 5. qui decimô die mensis Nisan, qui a Novilunio nostri Martii incipit, ab ovili separandus, domi asservandus et die 14. mactandus erat, v. 3. 6. Peragebatur autem mactatio die 24. inter duas vesperas, v. 6. i. e. inter initium sacrificii vespertini et occasum solis. Tum sanguis allinendus erat postibus et superliminari domûs, fasciculo hyssopi, v. 7. 22. quô signô Angelus vastator admoneretur, aedesque ipsorum praeteriret, v. 13, 23. Nemini vero licebat illâ nocte domô egredi, usque ad mane, v. 22. Comedebatur porro Agnus die 15. statim ab occasu Solis, a circumcisis duntaxat, v. 8, 44. et convivarum numero, qui non erat infra decem, nec supra viginti. Ille vero non crudus, nec aquis excoctus, sed assus, una cum capite, cruribus et visceribus manducandus erat: idque cum panibus azymis, lactucis et herbis amaris v. 18. ut recens semper esset memoria afflictionis Aegyptiacae, unde et panis afflictus dicitur, Deuteron. c. 16. v. 3. Quam ob causam Iudaei nocte pervigilium festi praecedente fermenti expurgationem peragebant, summâ curâ omnes domus angustias et rimas lustrantes, collectasque fermenti particulas, non sine diris ac exsecratione, flammis absumendas tradentes. Comedebant porro Agnum habitu festinantium, lumbis accinctis, calceis induti, baculis in manum sumptis, v. 11. nullum verô eius os frangebant, v. 46. quodque ex epulo reliquum erat, mane igni concremare iubebantur, v. 10, cum nefas esset sacras carnes corrumpi. denique sacri istius universi religio eâdem nocte liberis tradebatur. illique tota de re, divinô iussu, edocebantur, Exod. c. 13. v. 8. Quae Haggada, sive annuntiatio Paschatis dicebatur: quo respicitur 1. Corinth. c. 11, v. 26. Atque ita celebratum fuit primum Pascha, in Aegypto. In deserto unicum tantum legitur celebratum, Numer. c. 9. v. 5. In terra Cananaea mox iterum Pascha celebrârunt Israelitae, Iosuae c. 5. etc. Locus, ubi mactabatur Paschalis agnus, in Aegypto, erant privatorum aedes, Exod. c. 12. v. 7. Deinceps vero Tabernaculum, aut Templum, sive eius atrium, ubi victimas mactare erat moris, deutet. c. 16. v. 5, 6. collato. Ios. c. 5. v. 10. 2. Chron. c. 35. v. 3, 6. Lucae c. 2. v. 41, 42. Manducabatur vero in privatis aedibus, Matth. c. 26. v. 17, 18. Ministri huius festivitatis in Aegypto erant Patresfamiliâs, aut filii primogeniti, Exod. c. 12. v. 3. Postea, simul Patresfamiliâs cum Sacerdotibus et Levitis: tum enim Patresfamiliâs Agnum mactâsse; hi autem sanguinem ad Altare detulisse et effudisse videntur. Vide 2. Paralip. c. 30. v. 15. 17. 18. et c. 35. v. 5. 6. 10. 11. Esrae c. 6. v. 20. et Matth. c. 26. v. 28. Nec omittendum hîc Pascha secundarium, quod ex instituto divino celebrandum erat mense secundô, die 14. ab iis, qui priori mense sive immundi sive absentes fuerant: cuius occasio memoratur Numer. c. 9. v. 6. 10. 11. Idem illud per omnia cum Paschate erat ordinario, nisi quod hîc non constringerentur omnis fermenti expurgationem ex adedibus suis; et quod unicus tantum dies festus, et ἄπρακτος esset etc. Vide supra. De usu porro et significatione mystica Paschalis Agni totiusque huius Sacri, consule Theologos, et ex his Bochart. inrimis Hieroz. Part. prior. d. l. aliquid etiam vide supra. Agnus Paschalis, uti de ratione populum per Agnos huiusmodi numerandi, lemmate Numerandi ratio.
PARALLELISMUS AGNI PASCHALIS ET CHRISTI. Agnus Paschalis erat 1. Unus ex grege. 2. Absque macula. 3. Offerendus ac assandus. 4. Sic tamen ut ossa eius non frangerentur. 5. Sub vesperam. 6. Eius sanguine postes aedium illinebantur. 7. Ut Angelus occisor sine noxa transiret. 8. In qualibet familia comedebatur. 9. Agnus totus. 10. Absque fermento. 11. Cum herbisamaris. 12. Celeriter, et ab accinctis. 13. Solum a circumcisis. Christus est 1. Homo verus, Ioh. c. 1. v. 14. 2. Absque peccato. 3. Passus ac mortuns. 4. Non tamen confregerunt eius crura, Ioh. c. 19. v. 33. 5. In consummatione saeculorum, Hebr. c. 9. v. 26. 6. Eius sanguis purgat nos ab omni peccato, 1. Ioh. c. 1. v. 7. 7. Nepeccatum et mors contra nos praevaleret. 8. Applicatur unicuique per fidem. 9. Secundum omnes Fidei articulos. 10. Absque hypocrisi, 1. Corinth. c. 5. v. 8. 11. Cum tolerantia crucis. 12. Seriâ exspectatione melioris vitae. 13. saltem a credentibus, 1. Corinth. c. 11. v. 23.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • AGNUS Paschalis — I. AGNUS Paschalis illustris CHRISTI venturi, in Vereri Testamento typus, vide infra Paschalis Agnus. Hic illud solum indigito, quô pactô Agnus ille in furno accenso assatus DOMINI nostri crucifixionem repraesentaverit. Non enim solum assandus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AGNUS Dei — I. AGNUS Dei effictus in moneta Ioannis Franciae Regis vide supra. Cuiusmodi monetae, Galliae Regibus olim usitatae, originem arcessit Peirescius, ab insigni hoc vexillorum praecipuo, quô cruce signati contra Albigenses in bello usi. Namque inde… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ANNUNTIATIO Deiparae — festum Eccesiae Romanae Graecis Χαιρετισμὸς dictum, a χαίρω i. e. saluto, propter salutationem Angelicam B. Virgini factam, vide infra in voce Cheritismus. Item, Ἐυαγγελισμὸς, vide in Euangelismus. Incidit in 25. Martii, a quo Trevirenses anni… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BACULI Cantorum — memorantur Honorio Augustodun. l. 1. c. 24. Ex Legis praecepto baculos manibus tenebant, qui Paschalem agnum edentes ad patriam tendebant. Secundum hunc morem Cantores in officio Missae baculos tenere noscuntur, dum verus Paschalis agnus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PANIS Eucharisticus et nonnunquam Panis simpliciter — pro S. Cena, apud Patres et in Scripturis. Nam Lucae c. 24. v. 35. Fractionem Panis, non pauci de Eucharistia exposuerunt: e quo loco Sacramentum Panis ipsam vocat Augustin. de Consensu Euangel. l. 3. Et Cyprian. ὑποβολιμαῖος de Cena Dom. Hoc… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Tridentine Mass — For the forms of the Mass liturgy prior to 1570, see Pre Tridentine Mass. Tridentine Mass in a chapel of the Cathedral of the Holy Cross, Boston The Tridentine Mass is the form of the Roman Rite Mass contained in the typical editions …   Wikipedia

  • CEREUS — I. CEREUS Paschalis, in Communione Romana dicitur, cui in Sabatho Paschatis a Diacono benedicitur et qui novô igne accenditur, auctore Zosimô Pontifice Romano, ut Amalarius, Rupertus, Durandus, Sigebertus, volunt. Baronius vero ad A. C. 418. n.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Jan Dismas Zelenka — Pour les articles homonymes, voir Zelenka. Jan Dismas Zelenka (16 octobre 1679 à Louňovice près de Blaníkem en Bohême, 23 décembre 1745 à Dresde) est un compositeur bohémien de l époque baroque. Sommaire …   Wikipédia en Français

  • Papst [1] — Papst (v. gr. Πάππας, lat. Papa, der Vater), Bischof von Rom, wiefern er zugleich Primas der ganzen Katholischen Kirche ist. Nach dem Glauben der Römisch katholischen Kirche hatte schon Jesus den Petrus (s.d.) vor den übrigen Aposteln… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Sergius I. — Sergius I. (* ? in Palermo; † 7. September 701) wurde vermutlich am 15. Dezember 687 zum Papst gewählt. Nach dem Tode des Papstes Konon stritten gleich zwei Männer um das Papstamt – der Erzdiakon Paschalis und der Erzpriester Theodor II. Das …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”